Pompei Online.net

Mercatura

Lucrum est felicitas: hoc dictum in muris Pompeiorum repertum est. Pompeiani enim inter II et I saeculum a.Ch.n. industrissimi erant. Nono quoque die Pompeis, ut in locis proximis, mercatus habebatur, initio probabiliter in regione qui forum circumdabat, sed ab II saeculo a.Ch.n. etiam in Via Copiae tabernis et cauponis referta. Mercatores maxime fructus arborum vendebant. Vettii fratres multa vina proferebant, quod picturae eorum domi repertae confirmant. Vinum cauponarum in magnis urceis fictilibus, qui frigidum illud tenebat, conservabatur. Autem multae cauponae praebebant calidum, Pompeianis exquisitum. Quaedam etiam conclavis praeditae, in quibus clientes poterant sedere, edere, et adesse ad spectacula. Plurimi cibi in tabernis et cauponis comesti e ruribus suburbanis provenibant, quae oleum, vinum, fructus, olera, et frumentum suppeditabant. II saeculo a.Ch.n. oleae in Campania late cultae sunt. Molae oleariae e saxo Vesuvii constabant ex duabus rotis transtro ligneo coniunctis quod super cardinem ferreum in labro infixum rotabant. Mola quoque ad frumentum molendum adhibita erat et constabat ex lapide cavo in secundo lapide posito. Frumentum in primum lapidem summum infundebatur, qui, duobus transtris asino et ab servis impulsis rotando, inter duos lapides traduceret atque moleret. Frumento farina facto panis parabatur. Saepe pistrinae praeditae molis, spatio ad farinam desperendam, furno cocturae, et loco ad panem vendendum. Multi Pompeiani, et Campani ut Samnites ante eos, lanam, quae lavabatur, ducebatur ac tingebatur, facere solebant. Texta soda, cinere et urina hominis, quam ambulantes effudere in vasis ad hoc ipsum in muris appensis, conficebantur. Lana in aceto madefacta et pressa coacta fiebat, quae maxime quaerebantur ad pilea, amicula, ac tegumenta texenda. Macellum latum spatium erat quod tabernas, aediculas, tabernam argentariam, et piscatorium continebat cum multi Pompeiani piscatores essent tamquam Herculanei, ubi retia et hami reperta sunt. Pictura in larario Pompeiorum inventa effigit naves piscatorias navigantes in amne (probabiliter Sarno in multis domibus Pompeianis venerato). Portus fluminis forsitan maxime idoneus ad piscandum erat. Confirmatum est inter Pompeianos unguentarios et florum et alli agricolas fuisse. Pompeiani quos fructuum loci paenitet mercem invectam, ut lucernas ab Italia superiore, vasa Gallica et Hispana, vinum et oleum ab Hispania, Sicilia, ac Creta, emebant.

 

Pompei Tickets

Pompei Tickets

Mostra il biglietto sul tuo smartphone e scegli la corsia salta-la-coda.
Show the ticket on your smartphone and take the skip-the-line lane.

Italiano

English

Deutsch

Español

Français

Nederlands

Português

Registrati sulla nostra pagina Facebook per rimanere aggiornato.

 

Affreschi Pompeiani al Mann

Affreschi Pompeiani al Mann