Pompei Online.net

Pompeii Urbs Reperta

Pompeii Urbs Reperta

Particolare Casa dell'Efebo - Pompei

Pompeii super clivium antiquissimae eruptionis causa ortum non longe a meridionali declivitate Vesuvii montis constitutae sunt, circiter CIV pedibus in altitudinem super aequora maris ac brevi spatio ab ostio Sarni fluminis distantes in amoeno loco aetate Romanorum a Seneca quoque laudato.
Temporibus antiquissimis in illo tumulo hominum vita et fontium et fluminum inopia impedita est, etiam si aliqui pagi in finitima valle a Sarno flumine rigata octavo saeculo a.Ch.n conditi erant, ut multa sepulcra praebent.
Certe Opici Pompeios constituere, sed dubium est ne nomen ipsum urbis ex lingua Graecorum an Opicorum mutuetur. Ab originibus fortunae civitatis e loco proximo mari manaverunt; namque Pompeii interioribus civitatibus Campaniae porto functi sunt, aemuli Graecorum urbium orae maritimae.

Leggi tutto...

Pompeii - Forma Urbis

Forma Urbis

Pompeii Forma Urbis

Pompeii in superficie fere CXVIII herediorum patebant et circiter viginti milia incolarum habebant. Ordinata forma urbis ex Hippodamo Milesio architecto Graeco oritur, sed ad severam collocationem secundum angulos rectos se non conformat neque insulae semper aequales, ut operibus Hippodami fere, sunt. Deficientes ordine, tamen Pompeii primum exemplum architecturae urbis Italicae ex disposito. Architecti et adumbrantes et aedificatores maxime Nerone imperatore propter terrae motum LXII anni p. Ch. n. laboravere. Namque ultimis septendecim annis ante eruptionem Vesuvii, non modo ut fines Pompeiorum propagarent sed etiam ut restituerent aedificia terrae motu diruta, invitati sunt; in quo facendo multum tempus consumpeverunt atque omnem operam non complevere, cum eruptio aedes publicas abolevit. Visitatores de angustiis plurum viarum Pompeianorum saepe mirantur. Quae circum VII vel XII vel XV pedes latae erant, et latissima inter omnes quinque passuum. Ab utrisque viarum principalium lateribus margines sunt, inter quas, cum aquae pluviae fluerent, saxa collocata ut pedites transire viam possent. Fontes ex lapidibus sculptis in multis viarum angulis inveniuntur, labra saxea rectagoni formis impendentes. Aqua in fontes et multa aedificia tubis plumbeis subter margines viarum dispositis de grandibus cisternis pervenibat, in quas ea aquae ductu e Serino, apud Abellinum, interiorem Campaniae urbem, fluebat, circiter XVIII miliaria a Pompeis distante. Pompeiana moenia, quattuor quidem temporibus constructa, sunt ex iis maximis munimentis urbis Italicae ante Romanos quae remanent. Secundo saeculo a. Ch. n. munitionibus ultra confirmatis, cento quasi anno duodecim turres postremo adiunctae sunt. Pompeii septem portas habebant, quinque ex quibus cum insignibus viis externibus coniungebantur. Magna sepulcreta extra moenia patebant, quandoquidem intra moenia sepulturae interdicebantur. Rationes cum inferis intimae erant; aliquot sepulcra maxima tricliniis et culinis quoque praedita erant, ad epula annua in testamentis eorum provisa, qui illic sepeliebantur.

Pompeii - De quattuor generibus picturae Pompeianorum

generibus

Primum genus in aedificiis et domiciliis a Samnitium aetate, h.e. ab CL anno ad XXC annum a. Ch. n., usatum imitatio marmoris varii, alabastri vel porphyritae, est; dicitur "Genus Crustae": in hoc genere imitationes colore rubro et nigro et flaventi ornamento subiacenti factae comprehenduntur, qui iocundam colorum diversitatem cum formis geometricis constituunt.
Pompeiis primum genus pingendi, quod in Basilica et Iovis templo et Domi Fauni invenitur, ordinatum ac simplex, ex artificibus Graecis et vasis figuris rubris in superficiebus nigris pictis nascetur. Hoc genus a Mau, studioso Germano qui primus picturam antiquam composite consideraverat, "Primum Genus Pompeianum" appellatum est. Picturae huiusmodi Pompeianae et Herculanenses parvas architecturae partes, velut pila ad spatia dividenda, continent. Postea in "Saecundo genere", ad ultimas tres quartas primi saeculi a. Ch. n. pertinente, architecturae partes praevalent. Admirabilium picturarum series ab Villa Publi Fanni Sinistoris provenentium, una ex pluribus villis apud Nemus Regale, summus gradus huius generis progressu est. Hae picturae, quae nunc in Metropolitano Museo Artis ex Nova York sunt, subtilibus columnis faciem loci porticibus circumdati conclavi dantibus dividebantur. Non est dubium quin multae picturae scaenarum imitationes ad ludos scenicos pertinentium, de quibus etiam Vitruvius narret, sint. Comparationes cum Campania solum conici possunt, sed notabile est quod Neapolis histrionum sedes magna erat. Plinius Maior Romae scaenam pictam esse rettulit, probabiliter harum picturarum similem. Ea, ab Appio Claudio Pulchro anno IC a. Ch. n. facta, domorum tectorum aspectus continuisse dicitur tantos veri similes, ut volucres quoque illi se applicare niterentur. Graeci et Romani prospectiva utebantur ad spatiorum profundum pictura simulandum.
Pictor Pompeianus argumento appropinquare ac hortos clientibus dilectos minute pingere solebat. Hic, ut pictores architecturae argumentorum, scaenas imitari videbatur; celeberrimae picturae huiusmodi quae manent, scilicet descriptiones virides argumenti silvestris ab Villa Liviae apud Saxa Rubra provenientes, quae in Museo Patrio Romano servantur, ad tempus inter XL et XXV annum a. Ch. n. pertinent. Sed etiam Pompeiis illae picturae abundabant, cum et visiones quietas Domus Pomari, quae "verdures" praesagiebant, Gallorum et Belgarum aulea, et vividas ferarum exoticarum visiones complecterentur. Secundum propositum ut picturae conclavium finibus respondendae essent, hortorum parietes floribus, fruticibus, et animalibus pingebantur, quo horti ampliores viderentur. Argumenta naturalia bene picta sunt, cum miri exitus efficierentur, qui suave sensum frigidum movebant. Sed florum fructorumque coronae iam saecundo saeculo a. Ch. n. Pergami eius imperi arte luxuriante pingebantur et sculpebantur. Praeterea Demetrius pictor Graecus, Seleuci filius, qui anno CLXIV a. Ch. n. Romae fuerat, "Pictor Prospectuum" (topographos) primus, quod sciam, appellatus est. Volucres inter frondem salitantes, ardeae inter arbores Punicas, et aves, quas horti Pompeianorum vero continebant, parvi labri ad balnea sua destinati margine residentes effinguntur. Pictores animalia mortua, ut volucres et pisces, cum oleribus ac fructibus pingere solebant. Descriptiones inanimorum Pompeianae et tabernarum signa quoque ex celebre pictore Graeco orientur, qui saeculo III a. Ch. n. argumentorum vulgarium, ut tonstrinarum, sutorum tabularum, asinorum et ciborum, repraesentationibus se tradebat. Aliqui tectores Pompeiani autem saecundi saeculi p. Ch. n. miros exitus figuris humanis, exempli gratia tribus magnis parietibus ad argumentum religiosum pictis in triclinio Villae Mysteriorum, consecuti sunt. Haec opera tectoria, quae initiationem sacris Baccheis effingunt et dignitatem, impetum, terrorem, incitationem exprimunt, ab amissis exemplis Pergamensis proficiscentur; robusta compositio ad parietes villae pingendas adhibita sic mira est, quae antiquae picturae maximum testimonium, quod maneat, iudicata sit.
Dubium est quin ea ad Caesaris aetatem (dimidia parte primi saeculi a. Ch. n.), an initium regni Augusti (XXXI a. Ch. n. - XIV p. Ch. n.) pertineat.

De primo genere

De primo genere

...Primum genus in aedificiis et domiciliis a Samnitium aetate, h.e. ab CL anno ad XXC annum a. Ch. n., usatum imitatio marmoris varii, alabastri vel porphyritae, est; dicitur "Genus Crustae": in hoc genere imitationes colore rubro et nigro et flaventi ornamento subiacenti factae comprehenduntur, qui iocundam colorum diversitatem cum formis geometricis constituunt...

De secundo genere

De secundo genere

... in "Saecundo genere", ad ultimas tres quartas primi saeculi a. Ch. n. pertinente, architecturae partes praevalent. ... Non est dubium quin multae picturae scaenarum imitationes ad ludos scenicos pertinentium, de quibus etiam Vitruvius narret, sint. ...

 De tertio genere

De tertio genere

... Pictores qui hoc genere usi sunt spatiorum profundum neglexere et structuram raram ac levem, hastae gramineae similem, secundum vanam architecturam in pariete describebant. Cum Romani XXX anno a. Ch. n. Aegyptum cepissent, partes Aegyptii ornatus huic generi pingendi mistae sunt...

De quarto genere

De quarto genere

 ... Huius temporis pictores secundi generis architecturae argumenta, urbium atque aedificiorum prospectus, ut amoenum portum sole collustratum ex Stabiis visum, imitabantur. Structurae pictae autem saepe imaginariae sunt et scaenarum admonent. ... 

Pompeii - Ars Pompeianorum

ars pompeianorum

Domus tectoriis, Pompeiorum singularibus, plenae erant. Varietas generum pingendi sicca divisone in partes coloratas, scenis architecturae tum simplicibus tum multiplicissimis, prospectibus prorsus imaginariis, puris parietum ornatibus ostenditur.
Picturae figurarum semper fere exemplares ex aliis exemplis praestantissimorum operum Graecorum, quae amisae sunt. Exquisitum est quae Pompeiorum, Herculani, Stabiarum picturae putari possint Graecorum, Campanorum, et Samnitium. Eae vere trium populorum sunt atque quaedam species ante in Campania quam Romae cognoscebantur, etiamsi Romanorum imperium ingenium in Campaniae artifices concitaturum esset.
Pictura ad tectorium in applicando duas vel tres inductiones ad parietem consistet, in quibus prima manus pingitur. Cunctis siccatis ornatus adiunguntur. Pigmenta maxime terrae coloratae, ut Ochrae, et metalla, sicut sal aeris, sunt. Ad maiorem colorum splendorem superficies pictae aliquando glutine ac cera vestiebantur.
Perdiscere hoc genus picturae non facile erat, quia magna velocitas pictori opus erat ut pingeret dum inductio umida manebat.
Picturae Vesuvinarum urbium in quattuor genera vulgo divisae sunt, ad varia tempora pertinentia. Haec descriptio varietatem generum pingendi inconvenienter effingere putatur; ea in hoc situ ostenditur quandoquidem descriptio melior non est, quae in futurum excogitari poterit. 

Pompeii - Cibus

Cibus

Ex residuis cibi in carbonem redacti intellegitur Pompeianos maxime herbas, poma et panem edisse. Herbae et poma cum oleo in tabernis tanta veniebant, ut Romani a Plauto "edones herbarum" appellarentur. Brassica Pompeiana ex singularibus Pompeianorum erat. Plinius Maior circiter M plantas edules generatim distribuit: aliquot species lactucae, cichoreum, cepicia, alium, rapa, ocimum, carotas, nasturtium, porra, melones, pisa, cicera, erva, nuces, iuglandes, amygdala, et mala, granata, cydonea mala, pira, uvam, ficos et pruna. Quibusdam annis ante eruptionem cerasus, armeniaca et persicum Pompeios importata sunt.
Olera ad hibernum in muria vel aceto condiebantur, cum poma siccarentur ac in melle mergerentur. Panis, qui iam secundum saeculum a. Ch. n. coquebatur, constabat ex hordeo et frumento meliore quam tritico virorum priscorum. Panifices Pompeiani decem quidem species panis e furno ducebant, et crustam canibus quoque. Pompeianis salsamentum densum et asperum maxime placebat, quod praeparabatur sardinarum viscera cum frustis et ovis piscis et ovis gallinaceis miscendo. Haec mixtura, cum pista ac mixta diu esset, soli exponebatur vel in calefacto loco ponebatur.
Postea iterum pingebatur quod pulticula uniformis fieret. Postquam sex hebdomadas fermentavit, "liquamen" in fundo cistae perforato collocabatur, per quem "hallec" vel "faex" colavit. Autem quod in cista manebat salsamentum completum, "garum", erat, ex nomine graeco piscis ab orientalibus adhibiti ad praeparandum illud.
Praeterea complura salsamenta dissimilia erant, quorum optima "garum excellens" et "gari flos flos", ex ventre thynni, scombro et murena deducti, cum "hallec", salsamentum pauperum, etiam ex aphyes pulpa deduci posset. "Garum" aliquando aqua diluebatur vel herbis condiebatur, fortasse propter foetorem, qui ab M. Valerio Martiale notatus est. Hoc salsamentum cum suilla vino cocto madida adhibebatur ad isicia Pompeiana praeparanda, quae postremo coquebantur in vino cum foliis laureis cocto. Pompeii noti erant etiam quia casei, et fumosi, ovilli et vaccini premebantur.

DE MORIBUS ALIMENTARIIS
Romani diluculo facere "ientaculum" copiosum ac praesertim carne constaturum solebant. Circiter meridiem familiae "prandium" comedebant, tenue cum piscibus, ovis, leguminibus et pomis. Decima domum revertebant cenae, primae omnium pastuum. Convivae ab ioculatoribus, saltatoribus, et musicis in triclinio tenebantur, sicut refert Plinius Iunior in libro nono, epistula septima decima. Caesare imperatore convivae in tricliniis accumbebant. Cena "gustatione" incipiebat: ovis, lactuca, ostreis cum vino ac melle ministratis. Inde dua vel tria fercula cum omni carnium genere ministrabantur, deinde dulcia et poma. Post cenam aliquando intemperate bibebant ab "arbitro bibendi" impulsi, qui tesserarum iactu eligebatur ut vina ministranda eligeret atque capacitates ac numerum poculorum statueret.

Altri articoli...

Registrati sulla nostra pagina Facebook per rimanere aggiornato.

 

Affreschi Pompeiani al Mann

Affreschi Pompeiani al Mann

Orari di ingresso agli Scavi di Pompei

Dal 1° novembre al 31 marzo:
Tutti i giorni dalle ore 9.00 alle ore 17.00

ultimo ingresso ore 15.30
Dal 1° aprile al 31 ottobre:
Tutti i giorni dalle ore 9.00 alle ore 19.30
ultimo ingresso ore 18.00
(sabato e domenica apertura 8.30)

Orari Pompei >>>

 

Visite guidate Pompei, Ercolano, Napoli...

Prenota una Guida turistica per la tua visita

www.gaiaguide.it - info@gaiaguide.it

Mobile Phone: +39 3351737698  +39 3402709553

Biglietti area archeologica di Pompei

Dal 12 aprile, biglietto integrato scavi e mostre ("Picasso e Napoli: Parade" e "Pompei e i Greci")

 

Pompei singolo
validità 1 giorno
Intero € 13,00 (**) Ridotto € 7,50 (*)

5 siti
Pompei, Ercolano, Oplonti, Stabia, Boscoreale
validità 3 giorni consecutivi
Intero: € 22,00 Ridotto: € 12,00 (*)

(*)Biglietto gratuito: per i Cittadini dell’Unione Europea minori di 18 anni

Biglietteria >>>

Come arrivare a Pompei

In treno
Per l' ingresso a Porta Marina e Piazza Esedra: Circumvesuviana Napoli-Sorrento (fermata Pompei Villa dei Misteri)

Per l' ingresso a Piazza Anfiteatro:
Circumvesuviana Napoli-Poggiomarino (fermata Pompei Santuario)
FS Napoli - Salerno (fermata Pompei)

In autobus:
SITA da Napoli e da Salerno
CSTP n.4 da Salerno
CSTP n 50 da Salerno (celere via autostrada)

In auto:
Autostrada A3 Napoli-Salerno (uscita Pompei ovest)

Arrivare a Pompei >>>