Cibus

Ex residuis cibi in carbonem redacti intellegitur Pompeianos maxime herbas, poma et panem edisse. Herbae et poma cum oleo in tabernis tanta veniebant, ut Romani a Plauto "edones herbarum" appellarentur. Brassica Pompeiana ex singularibus Pompeianorum erat. Plinius Maior circiter M plantas edules generatim distribuit: aliquot species lactucae, cichoreum, cepicia, alium, rapa, ocimum, carotas, nasturtium, porra, melones, pisa, cicera, erva, nuces, iuglandes, amygdala, et mala, granata, cydonea mala, pira, uvam, ficos et pruna. Quibusdam annis ante eruptionem cerasus, armeniaca et persicum Pompeios importata sunt.
Olera ad hibernum in muria vel aceto condiebantur, cum poma siccarentur ac in melle mergerentur. Panis, qui iam secundum saeculum a. Ch. n. coquebatur, constabat ex hordeo et frumento meliore quam tritico virorum priscorum. Panifices Pompeiani decem quidem species panis e furno ducebant, et crustam canibus quoque. Pompeianis salsamentum densum et asperum maxime placebat, quod praeparabatur sardinarum viscera cum frustis et ovis piscis et ovis gallinaceis miscendo. Haec mixtura, cum pista ac mixta diu esset, soli exponebatur vel in calefacto loco ponebatur.
Postea iterum pingebatur quod pulticula uniformis fieret. Postquam sex hebdomadas fermentavit, "liquamen" in fundo cistae perforato collocabatur, per quem "hallec" vel "faex" colavit. Autem quod in cista manebat salsamentum completum, "garum", erat, ex nomine graeco piscis ab orientalibus adhibiti ad praeparandum illud.
Praeterea complura salsamenta dissimilia erant, quorum optima "garum excellens" et "gari flos flos", ex ventre thynni, scombro et murena deducti, cum "hallec", salsamentum pauperum, etiam ex aphyes pulpa deduci posset. "Garum" aliquando aqua diluebatur vel herbis condiebatur, fortasse propter foetorem, qui ab M. Valerio Martiale notatus est. Hoc salsamentum cum suilla vino cocto madida adhibebatur ad isicia Pompeiana praeparanda, quae postremo coquebantur in vino cum foliis laureis cocto. Pompeii noti erant etiam quia casei, et fumosi, ovilli et vaccini premebantur.

DE MORIBUS ALIMENTARIIS
Romani diluculo facere "ientaculum" copiosum ac praesertim carne constaturum solebant. Circiter meridiem familiae "prandium" comedebant, tenue cum piscibus, ovis, leguminibus et pomis. Decima domum revertebant cenae, primae omnium pastuum. Convivae ab ioculatoribus, saltatoribus, et musicis in triclinio tenebantur, sicut refert Plinius Iunior in libro nono, epistula septima decima. Caesare imperatore convivae in tricliniis accumbebant. Cena "gustatione" incipiebat: ovis, lactuca, ostreis cum vino ac melle ministratis. Inde dua vel tria fercula cum omni carnium genere ministrabantur, deinde dulcia et poma. Post cenam aliquando intemperate bibebant ab "arbitro bibendi" impulsi, qui tesserarum iactu eligebatur ut vina ministranda eligeret atque capacitates ac numerum poculorum statueret.

Pompei Online è un'idea di Tiberio Gracco 
P.IVA 05674470652